monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 39, 2
Nec omnino putamus eorum suscipiendam esse sententiam, qui, quasi nocti nihil tribuentes, tres tantum horas per annum bissexto adcrescere confirmant. Quod si ita esset, non ante annorum VIII circuitum dies qui creverat totus compleretur, diem namque totum, id est, cum sua nocte XXIV habere horas, etiam vulgus ignobile novit.